II. 4Betizare, lachanizare.lxxii
Lachanizare vulgo dicebant pro languere, teste Suetonio in vita Octavii Caesaris, pro quo Augustus novavit betizare. Quadrabit et in insulsos et insipidos. Catullus :
[Carm.] Item Martialis :Languidior tenera cui pendens sicula beta.
[Epigr.] Eodem pertinet illud Diogenis Cynici dictum apud Laertium : Cum adulescentes quidam eum canem vocarent seque cauturos dicerent, ne ab illo morderentur, bono animo esse jussit, canem enim haudquaquam vesci betis, mollitiem illorum notans. Bliteos appellant stupidos. Est βλίτον herbae genus, cui nomen etiam a stupore saporis inditum putant, quasi βλάξ, quae vox bardum et stupidum significat. Aristophanes in Avibus : Ὡς βλακικῶς διακονεῖς, [Aues] id est Ut stupide ministras. Plautus in Truculento :Ut sapiant fatuae, fabrorum prandia, betae,
O, quam saepe petet vina piperque coquus !
[Truc.] Laberius mimographus apud Nonium Marcellum bipedem et bliteam beluam appellat insulsum et vecordem. Apud Menandrum quoque mariti uxoribus ex blito convicium faciunt, bliteas eas nominantes. Aristophanes in Nebulis :Blitea et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino ad rem suam.
[Nub.] id estΚαὶ σε καλοῦσι βλιτόμαν,
Fieri potest ut Gallica quoque vox hinc manarit, qua nunc vulgo contemptissimos extremaeque notae homines compellant bliteros, addita literula.Teque vocant bardum ac stultum.