II. 4. Mare prius vitem tulerit. lxxi

Τὸ πέλαγος πρότερον οἴσει ἄμπελον, id est Mare prius vitem feret, de iis, quae nullo pacto fieri possint. Nam salsitudo vitibus inimicissima. Hinc, opinor, Homerus et Hesiodus identidem pontum vocant ἀτρύγετον, quod illinc nulla colligatur vindemia. Salsa terra fere sterilis est frugibus, sed vitibus inimicissima. Refertur apud Diogenianum.

Index Adagiorum