II. 4Malis ferire.lxx
Μήλοις βάλλειν, id est Malis petere, dicuntur qui muneribus assequi student quod optant, aut qui donis provocant ad amorem mutuum. Ducta est allegoria a fabula Atalantae, quam Hippomenes cursu superavit, sed arte : projectis inter currendum malis aureis, in quibus sublegendis dum puella subinde remoratur, praecessit ac vicit juvenis. Refertur adagium a Diogeniano. [Paroem.] Plutarchus in Symposiacis indicat olim fuisse morem, ut in eos, qui semper vincerent, mala, rosas, nonnulli etiam mala Punica jacerent, ut hinc quoque videri possit ortum adagium ac dictitatum de iis, qui magnopere mirantur ac probant quempiam aut etiam blandiuntur. Idem decade nona narrat Anaxarchum, cum ab Alexandro post coenam malis peteretur, surrexisse dixisseque hunc senarium ex Oreste Euripidis :
[Or.] id estΒεβλήσεταί τις θεῶν βροτησίᾳ χερί,
Potest et simplicius accipi malis petere, cum quis ad amandum lacessitur ac provocatur. Sic enim interpretatur Suidas. [Lex.] Unde et illud apud Maronem :Ferietur aliquis mox deum humana manu.
[Buc., 3, 64] Et :Malo me Galatea petit, lasciva puella.
[Buc., 3, 71] Et :Aurea mala decem misi, cras altera mittam.
[Buc., 2, 51] Et Acontius apud Ovidium Cydippae malum inscriptum in gremium mittit. Aristophanes in Nebulis :Ipse ego cana legam tenera lanugine mala.
[Nub.] id estΜήλῳ βληθεὶς ὑπὸ πορνιδίου,
Interpres adscribit malum amoris esse symbolum, propterea quod Veneri sit sacrum. Unde in certamine formarum praemium malum erat aureum idque Veneri contigit. Theocritus in Cyclope :A scorto malo percussus.
[Idyll.] id estἬρατο δ᾿ οὔτι ῥόδοις, οὐ μάλοις οὐδὲ κικίνοις,
Ἀλλ᾿ ὀλοαῖς μανίαις,
Idem in Hodoeporis :Non malis, non ille rosis, non ille cicinis,
Sed furiis mage pestiferis adamabat.
[Idyll.] Olim munuscula malis constabant, unde Horatius in Epistolis :Βάλλει καὶ μάλοισι τὸν αἰπόλον ἁ Κλεαρίστα.
[Epist., I, 1, 78] Excipiantque senes, quos in vivaria mittant.Frustis et pomis viduas venentur avaras