I. 2. A capite usque ad calcem. xxxvii

Cum rem totam significamus, a capite usque ad calcem dicimus. Cujus adagii triplex esse potest usus. Aut enim ad corpus referetur aut ad animum aut ad rem, qui duo posteriores plus obtinent venustatis, nimirum quo plus habent figurae. Ad corpus apud Homerum Iliados Ψ : Ἐς πόδας ἐκ κεφαλῆς, id est A capite usque pedes. Item Theocritus in Bucolisco :

Καί μ᾿ ἀπὸ τᾶς κεφαλᾶς ποτὶ τὼ πόδε συννεχὲς εἶδεν,

id est

Me a capite usque pedes lustravit lumine totum.

Plautus in Epidico : Contempla, Epidice, ab unguiculo ad capillum summum. Horatius : Talos a vertice pulcher ad imos. M. Tullius pro Roscio comoedo : Nonne ipsum caput et supercilia illa penitus abrasa olere malitiam et clamitare calliditatem videntur ? Nonne ab imis unguibus usque ad verticem summum, si quam conjecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude, fallaciis, mendaciis, totus constare videtur ? Ad rem ut apud Aristophanem in Pluto :

Ἄκουε τοίνυν, ὡς ἐγὼ τὰ πράγματα

Ἐκ τῶν ποδῶν ἐς τὴν κεφαλήν σοι πάντ᾿ ἐρῶ,

id est

Audi ergo, quando totum ego negotium

A pedibus usque tibi ad caput percenseo.

Quanquam hic comicus joci causa praepostere posuit pedes et caput. Divus Hieronymus in praefatione libri, quam Dierum inscribunt Hebraei : Contuli cum eo a vertice, ut aiunt, usque ad extremum unguem. Ad animum hoc pacto poterit transferri : Ego tibi mores et ingenium illius, breviter hominem quantus est a summo, ut aiunt, capillo ad imum usque calcaneum, depingam. Quanquam exemplum M. Tullii, quod modo retulimus, magis ad animum quam ad corpus videtur pertinere. Quinetiam dividitur adagium, cum caput negotii vocamus praecipuum auctorem perinde ut et fontem dicimus. Terentius : Te esse huic rei caput. Item apud Graecos : τὸ κεφάλαιον τοῦ πράγματος. Lucianus in Tyrannicida : τῆς τυραννίδος κεφάλαιον, id est tyrannidis caput, et Plato libro De legibus III : τὴν τῶν στάσεων πηγήν dixit, id est seditionum fontem. Et : ad calcem venire, in calce operis, in extremo literarum tuarum calce, ab ipso exordiri capite, a calce ad caput recurrere atque id genus aliae loquendi formulae, quae passim apud auctores obviae sunt. Plutarchus Adversus Stoicos : Ἐκ παρόδου καὶ ἀρχῆς ἄχρι κορωνίδος, id est Ab ingressu et initio usque ad coronidem.

Index Adagiorum