II. 4. Mandare laqueum. lxvii

Mandare laqueum dicimur iis, quos usqueadeo negligi a nobis significamus, ut si vel suspendant sese, nihil ad nos attineat. Juvenalis de Democrito :

Cum fortunae ipse minaci

Mandaret laqueum mediumque ostenderet unguem.

Confine illi, cum jubemus οἰμώζειν, id est plorare, quempiam et μακρὰ οἰμῶξαι, id est clare plorare, καὶ κλαίειν, καὶ μακρὰ χαίρειν, id est et flere, et longum valere.

Index Adagiorum