II. 4. Pardi mortem adsimulat. lxvi

Θάνατον παρδάλεως ὑποκρίνεται, id est Pardi mortem simulat, dicebatur, ubi quis astu perniciem alicui moliretur, veluti cum Brutus stupidum ac dementem ageret, ut in posterum imperio potiretur. Id adagium ad quendam apologum referunt. In Maurusia simiarum ingens copia. Pardalis autem animal est natura simiis infestissimum, quas tamen viribus assequi non potest, nimirum illis in summas arbores subvolantibus. His itaque dolis in eas utitur : sternit se supinam sub ramis ac porrectis cruribus emori fingit sese. Gaudent eo spectaculo simiae considentes in arbore. Deinde, ubi jam mortuam arbitrantur, unam aliquam emittunt exploraturam, num vere mortuus sit hostis. Illa cautim ac pedetentim accedens, ubi nullum vitae videt argumentum, pardale nimirum modis omnibus cadaver imitante, demum audet etiam conscendere. Quod simul atque reliquae simiae conspexerint, jam deposito omni metu descendunt et pardalim omnia ferentem circumsultant, postremo conculcant insultantes ludibrii causa, donec pardalis sentiens illas jam saltando defatigatas de repente reviviscens aliam dentibus, aliam unguibus corripit dilaniatque ac devorat. Hanc equidem fabulam, ne quid fuci faciam lectori, non reperi apud idoneum auctorem, sed in Graecis collectaneis cujusdam Apostolii Byzantii, cujus testimonium quodam in loco Politianus etiam adfert, alioquin auctoris non admodum gravis.

Index Adagiorum