II. 4. Sanguine flere. lxv

Αἵματι κλαίειν, id est Sanguine flere, proverbialis hyperbole significans nihil non fieri, quo flectatur aliquis. Sic enim antiquitus loquebantur : Haud flectes illum, ne si sanguine quidem fleveris. Itidem : Αἴματι στένειν, id est Sanguine gemere. Durat hoc adagium in hodiernum etiam diem. Transactum videtur a prodigiis, quibus interdum statuae sanguineis guttis lacrimare videntur.

Index Adagiorum