II. 4. Edax currus. lxiv

Ἀδδηφάγον ἅρμα, id est Edax currus, in glutones et voraces dicebatur, propterea quod currus multum absumit unguinis sive ceromatis, sive quod sumptuosa res sit equos et currus alere, unde et comicus Aristophanes in Nebulis jocatur in Strepsiadem, quem filius ἱπποτροφῶν ad inopiam redegerat multo aere alieno contracto. Flavius Vopiscus indicat Aureliano in deliciis fuisse Phagonem quendam, qui uno die ad mensam imperatoris ederit aprum integrum, centum panes, vervecem et porcellum, biberit autem infundibulo apposito plus orca. Sed de hoc hominum genere plura Athenaeus in Dipnosophistis, apud quem libro quinto Socrates, cum quendam vidisset in convivio sese intemperantius ingurgitantem opsonio : O vos, qui adestis, inquit, quidam ex vobis pane utitur ut opsonio, opsonio ut pane. Venustius reddetur, si deflexeris ad animi vitium, veluti si dicas hujus aut illius principis amicitiam immodica pecunia parari ac retineri alique ; aut cupiditates inexplebiles esse, cum naturae usus perpauca postulet.

Index Adagiorum