II. 4. Quod dedi, datum nollem. lix

Lena Melenis in Cistellaria Plautina :

Inter novam rem, inquit, verbum usurpabo vetus : Quod dedi, non datum vellem, quod reliquum est, non dabo.

Significat se poenitere, quod puellae fecerit copiam, de caetero non facturam. Usus adagii fiet venustior, si paulo longius a simplici figura detorqueatur, veluti si quis indicans se superioris operae, quam in poetices studium insumpserit, poenitere nec se consilii diutius in ea tempus terere, dicat : Quod dedi, datum nollem, quod reliquum est, non dabo.

Index Adagiorum