II. 4. Farcire centones. lviii

Periphanes in Epidico Plautina militi jam pugnas suas militari more paranti narrare :

Quin tu, inquit, alium quaeras, cui centones farcias ?

id est quem tu gloriosis mendaciis et consarcinatis fabulamentis expleas. Solent enim homines gloriosi mendacium aliud ex alio connectere, nullum facientes neque finem neque modum. Centones autem dicuntur vestes e variis panniculis ac diversis etiam interdum coloribus consarcinatae. Juvenalis :

Intravit calidum veteri centone lupanar.

Ad harum similitudinem centonem vocant carminis genus ex diversis carminibus et carminum fragmentis hinc atque illinc accersitis contextum quasique consutum. Graeci κέντρωνας appellant addita litera, quam abjiciunt Latini. Extant adhuc Ὁμηροκέντρωνες, quorum meminit et divus Hieronymus, et Vergiliocentones Probae mulieris, et Centon nuptialis Ausonii, qui legem etiam ejus carminis tradit.

Index Adagiorum