II. 4. Nihil ad Bacchum. lvii

Οὐδὲν πρὸς Διόνυσον, id est Nihil ad Bacchum, ubi quis ea nugatur, quae ad rem praesentem nihil attinent. Adagionis origo varia traditur. Zenodotus ait antiquitus in choris dithyrambos in Bacchum cani solitos, deinde poetas mutata consuetudine Ajaces, Centauros atque id genus fabulas coepisse describere, proinde spectatores per risum acclamasse : Nihil ad Bacchum. Quo convicio moniti deinceps Satyros inducere coeperunt, ne dei prorsus obliti viderentur. Strabo Geographiae suae libro VIII scribit eversa funditus a Romanis propter violatos legatos Corinthiorum urbe milites in opera quoque nobilia, quibus ea civitas praeter caeteras abundabat, ludibriis insultasse, citatque testem Polybium, qui praedicet praesentem vidisse sese tabulas quasdam abjectas in solum, in quibus milites talis luserint. Quarum una fuit ab Aristide depicta. Argumentum erat Bacchus. Hinc, inquit, quidam aiunt manasse, quod proverbio dicitur : Οὐδὲν πρὸς τὸν Διόνυσον, id est Nihil ad Bacchum. Suidas refert Epigenem quendam Sicyonum tragoediam de Baccho conscripsisse, quae cum indigna deo videretur, quosdam e spectatoribus acclamasse : Nihil ad Bacchum, eamque vocem in proverbium abiisse. Verum magis approbat eorum sententiam, qui dicunt quondam poetas de Baccho fabularum argumenta consuesse tractare eaque demum actitari solita, deinde paulatim ad tragoedias scribendas conversos alias fabulas et historias scriptitasse, praetermissa Bacchi mentione ; spectatores igitur acclamasse : Nihil ad Bacchum. Ejusque ferme sententiae suffragatorem citat Chamaeleontem. Huic opinioni adstruit Plutarchus in primo libro Symposiacon ostendens ab Aeschylo et Phrynicho natam paroemiam, qui fabularum argumenta ad historias et calamitates deflexerint. At Theaetetus apud eundem Suidam in opere De proverbio scribit Parrhasium pictorem Bacchum summa arte finxisse ; itaque cum apud Corinthios pictorum inter ipsos de arte certamen ageretur et complures Bacchum pictum proferrent, quorum nullus ad Parrhasii Bacchum accederet, succlamasse populum : Nihil ad Bacchum. Apud eundem quidam cum Coroebum Ulyssem illum vafrum et versipellem vocasset, audiit : Canem adducis ad praesepe et nihil adfers ad Bacchum. Utroque proverbio significatum est nimis inaequalem esse comparationem Coroebi cum Ulysse. Lucianus in Baccho  : Ἀλλὰ τί πρὸς τὸν Διόνυσον οὖτος ὁ Διόνυσος ; εἴποι τις ἄν, id est Sed dixerit quispiam : Quid ad Bacchum hic Bacchus ? id est Quid ad rem propositam pertinet haec de Baccho fabula ? Itaque videtur adagium quadraturum vel de re ab instituto aliena, vel multo inferiore, vel contemnenda. Plutarchus in Symposiacarum quaestionum prima de iis agens, qui anxios syllogismos, velut eum, quem κυριεύοντα vocant, in poculis proponere solent : Τί ταῦτα, inquit, πρὸς τὸν Διόνυσον; Idem inibi : Πέμψω δὲ καὶ τὰ λοιπὰ ταχέως, ἂν ταῦτα δόξῃ μὴ παντελῶς ἄμουσα μηδὲ ἀπροσδιόνυσα εἶναι, id est Mittam autem propediem et reliqua, siquidem haec videbuntur non usquequaque inscita neque nihil ad Bacchum pertinentia. Nove quidem, sed tamen oppido quam eleganter dixit ἀπροσδιόνυσα, tacite alludens ad proverbium. Significat autem οὐκ ἀπροσδιόνυσα non aspernanda et ad rem pertinentia. Idem in ejusdem operis libro quarto : Οἶμαι δὲ καὶ τῶν σαββάτων ἑορτὴν μὴ παντάπασιν ἀπροσδιόνυσον εἶναι, id est Arbitror autem nec sabbatorum festum nihil prorsus ad Bacchum pertinere. Athenaeus libro XI : Ἀπροσδιονύσους λύσεις πραγματευόμενος, id est Solutiones nihil ad rem pertinentes moliens. Tertio πάραυλα μέλη dixit modos non respondentes ad tibiam, ac mox ἀκρότητα κύμβαλα, hoc est cymbala non congruentia ad numeros saltationis. Sic enim vocat sermones intempestivos aut nihil ad rem pertinentes, quos idem ἀμουσολογίας vocat. De hujus formae proverbiis dictum est nobis alias : Nihil ad versum. Pindarus in Nemeis παρὰ μέλος ἔρχεσθαι dixit pro eo, quod erat secus, quam convenit, loqui : Μαθὼν δέ τις ἂν ἐρεῖ, / εἰ πὰρ μέλος ἔρχομαι. M. Tullius libro ad Atticum XVI : Sed nihil tam ἀπροσδιόνυσον mihi primo videbatur, quam ad has literas, quibus ego a te consilium petieram, te mihi illa rescribere. Tametsi quidam hoc loco pro ἀπροσδιόνυσον legunt ἀπροσδόκητον, hoc est inopinatum, inexpectatum. Proverbii speciem habet, quod est apud eundem Ciceronem in Bruto : Sed domum redeamus. Id velut interpretans subjicit : id est ad nostros revertamus. Utimur et hodie sermonis hujus colore, quoties significamus nos a digressione ad id reverti, quod institueramus.

Index Adagiorum