II. 4. Oenoe charadram. lvi

Οἰνόη τὴν χαράδραν, id est Oenoe torrentis alveum (nam charadra Graecis significat eam terrae fissuram, quam aqua pluvia aut torrens, nonnunquam terrae motus efficit). Zenodotus in collectaneis adagiorum ait dici solitum in eos, qui ipsi sibi malum accerserent. Hinc esse natam paroemiam, quod Oenoe vicus quidam sit Atticae, quem qui incolebant, alveum quendam torrentis vicinum suis finibus incluserunt ; deinde, ingruente immodica vi aquarum et ob id corruptis agris, agricolationem perdidisse. Strabo Geographiae libro octavo duas Oenoas commemorat : alteram Eleutheris finitimam, alteram apud Marathonem, de qua vulgo jactata paroemia : Οἰνόη τὴν χαράδραν, id est Oenoe charadram. Effertur adagium ad hunc quoque modum : Οἰναῖοι τὴν χαράδραν, id est Oenaei charadram, ubi quippiam accersitur ad commoditatem, unde pernicies adfertur. Hesychius hoc proverbium refert et explicat ex Demone proverbiorum auctore. Stephanus indicat Oenoen esse unam duarum civitatum, quas habet Icaria, unde dicuntur Oenaei.

Index Adagiorum