II. 4. Ad Scolon nec proficisceris ipse,. lv

nec alterum comitaberis

Strabo libro Geographiae nono scribit Scolon vicum esse quempiam Asopiae sub Monte Cithaerone, sedem inamoenam, incultam, infrugiferam, asperam, atque hinc vulgo proverbium manasse :

Εἰς Σκῶλον μήτ᾿ αὐτὸς ἴμεν, μήτ᾿ ἄλλῳ ἔπεσθαι,

id est

Nec per te Scolum ipse, nec ulli alii comes ito.

Refert eadem totidem verbis Eustathius in Boeotiam Homericam. Nam Scolon et Stephanus ponit in Boeotia. Nomen ex re videtur inditum, σκῶλος enim Graecis spinae genus est. Quo proverbio conveniet uti, si quando significabimus modis omnibus abstinendum a convictu cujuspiam aut a loco, ubi nihil sit sperandum, quod vel ad voluptatem faciat, vel ad emolumentum.

Index Adagiorum