II. 4. Abdera pulchra Teiorum colonia. liii

Strabo libro Geographiae decimo quarto tradit Teios, cum Persarum contumelias ferre non possent, urbe relicta Abdera, Thracum urbem, demigrasse atque hinc illud vulgatum fuisse :

Ἄβδηρα καλὴ Τηίων ἀποικία,

id est

Abdera pulchra Teium colonia.

Hoc aenigmate proverbiali significamus non deesse, quo confugiamus, si quis praeter modum pergat esse molestus. Huc fortassis allusit M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum septimo : Quod imperium habeam, id est Ἀβδηριτικόν, et libro quarto : Hic Abdera non tacente me. Dices : Tamen tu non quiescis ? Ignosce, vix possum. Laudantur et ab Herodoto libro primo Teii, quod relicta patria libertatem servarint. Cujus rei meminit et Strabo libro decimo quarto, non silens obiter de proverbio, quanquam Aldina aeditio illic depravata est, ut in multis aliis locis. Joachimus Vadianus meus, vir juxta candidus ac doctus, existimat convenire proverbium, ubi quis fortunam tenuem, sed cum libertate conjunctam, anteponit amplis opibus, sed obnoxiis servituti. Cujus sententiae non refragor. Nam damnatus est Abderitarum aer et item pascua.

Index Adagiorum