II. 4. Quod index auro, id aurum homini. li

Inter multas Chilonis sententias haec praecipue placuit eruditis, auctore Laertio :

Ἐν πλινθίναις ἀκόναις ὁ χρυσὸς ἐξετάζεται,

Διδοὺς βάσανον φανεράν.

Ἐν δὲ χρυσῷ

Ἀνδρῶν ἀγαθῶν τε κακῶν τε νοῦς ἔδωκεν ἔλεγχον,

id est In saxeis coticulis aurum exploratur, evidens praebens specimen. In auro vero proborum pariter et improborum ingenium deprehenditur. Stobaeus carmen hoc citat ex Antiphane :

Πλοῦτος δὲ βάσανός ἐστιν ἀνθρώπου τρόπων,

id est

Opes ut index hominis ingenium arguunt.

Allusit huc Aristides in Themistocle : Ἐντεῦθεν ὅρα τὸν ἄνδρα, ἀπὸ γραμμῆς ἀρξάμενος, καὶ μή μοι λόγῳ τὸν χρυσόν, ἀλλὰ τὴν βάσανον προσάγων σκόπει, id est Hinc virum specta, a linea facto initio, neque mihi, quod dicitur, aurum, sed ipsum admovens indicem considera.

Index Adagiorum