II. 4Mysorum ac Phrygum termini discreti sunt.l
Strabo libro Geographiae duodecimo regiones quasdam commemorat inter se finitimas, puta Phrygum, Bithynorum, Mysorum, Dolonum, item qui juxta Cyzicum accolunt : Mygdonum ac Trojanorum. Neminem autem infitias ire, quin unaquaeque suis finibus sit circumscripta. Verum eos fines ad amussim dijudicare, id neutiquam facile. Porro de Phrygiis ac Mysis proverbium quoque vulgo jactatum fuisse versibus trimetris :
id estΧωρὶς τὰ Μυσῶν καὶ Φρυγῶν ὁρίσματα,
Τὸ δὲ διορίζειν χαλεπόν,
Hujus rei causam adducit, quod hi populi non satis stabiliter tutati sint suas sedes, sed subinde aliunde alio depulsi terminos incertos reddiderint. [Geogr.] Plinius libro quinto Mysiam in Phrygia collocat. [Hist. Nat.] Plutarchus ἐν τοῖς Ὑγιεινοῖς παραγγέλμασι Χωρὶς γὰρ ἔφη τὰ φιλοσόφων καὶ ἰατρῶν ὥσπερ τινῶν Μυσῶν καὶ Φρυγῶν ὁρίσματα, [De tuenda san., 11, 122c] id est Separatam enim aiebat esse philosophorum ac medicorum professionem non aliter ac Mysorum ac Phrygum fines. Manent et in hodiernum diem passim id genus de finibus gentium rixae, longa serie temporum omnia confundente. Adagio licebit uti de rebus toto genere inter sese dissidentibus, veluti si quis sentiens longe aliud spectare philosophum, aliud oratorem, dicat : Χωρὶς τὰ Μυσῶν καὶ Φρυγῶν, aut de hominibus, inter quos nihil convenit nihilque commune intercedit, ut apud Euripidem Achilles :Sunt separati Mysiorum termini
Phrygumque, sed finire perquam est arduum.
[Iph. Aul., 859] id estΧωρὶς τἀμὰ κἀγαμέμνονος,
Separatae sunt meae res a bonis Agamemnonis.