I. 2. Supremum fabulae actum addere. xxxv

Extremus actus fabulae In eandem formam referendum est illud Supremum fabulae actum addere pro eo, quod est : extremum finem imponere, a poetis comoediarum aut tragoediarum scriptoribus ascitum, qui fabulas suas in actus quosdam distribuunt. Unde illud Horatianum : Nec sit quinto productior actu. Solent autem in extremo actu plurimum artis addere, sicuti scribit M. Tullius ad Quintum fratrem : Illud te ad extremum et oro et hortor, ut tanquam poetae boni et actores industrii solent, sic tu in extrema parte et conclusione muneris ac negotii tui diligentissimus sis, ut hic tertius annus imperii tui tanquam tertius actus perfectissimus atque ornatissimus esse videatur. Idem ad Atticum libro decimotertio : Etenim haec decantata erat fabula, sed complere paginam volui. Cicero in Catone transfert ad vitam peractam. Quemadmodum et Apuleius libro Floridorum tertio de Philemone comico loquens Renuntiavere, inquit, Philemonem poetam qui expectaretur, ut in theatro fictum argumentum finiret, jam domi veram fabulam consummasse. Enimvero jam dixisse rebus humanis valere et plaudere. Summum suere centonem Opinor ad hanc formam pertinere, quod apud Nonium ait Lucilius : Sarcinatoris est summum suere centonem optime.

Index Adagiorum