II. 4. Maleam legens, quae sunt domi, obliviscere. xlvi

Strabo libro Geographiae octavo tradit Corinthiorum urbem in Isthmo sitam duos habuisse portus : alterum Asiam versus, alterum Italiam. Verum quod freti instar esset, non sine discrimine eo navigari, velut olim in mari Siculo, maxime praeter Maleam, propter reflantes inde ventos. Unde et proverbium celebratum fuisse :

Μάλεα δὲ κάμψας ἐπιλάθου τῶν οἴκαδε,

id est

Maleam legens, quae sunt domi, obliviscere.

Est autem Malea promontorium Laconiae, a Maleo Argivorum rege dictum, quod per quimque passuum milia in mari protenditur, auctore Servio in quintum Aeneidos, in quo libro Vergilius videtur ad paroemiam allusisse, cum ait : Maleaeque sequacibus undis. Item Statius septimo Thebaidos libro : Et raucae circumsonat unda Maleae. Idem in Tiburtino Manlii Vopisci : Si Maleae credenda ratis. Significat et Homerus libro Odysseae nono periculosam circa Maleam navigationem fuisse, sic Ulyssem loquentem inducens :

Καὶ νύ κεν ἀσκηθὴς ἱκόμην ἐς πατρίδα γαῖαν,

Ἀλλά με κῦμα ῥόος τε περιγνάμπτοντα Μάλειαν

Καὶ Βορέης ἀπέωσε, παρέπλαξεν δὲ Κυθήρων,

id est

Forsitan et patrias rediissem sospes in oras,

Sed me, dum Maleam praetervehor, undaque fluctusque

Et Boreas illinc pulsum admovere Cytheris.

Allusit huc Ovidius in Heroinis :

Ausus es, o nimium nimiumque oblite tuorum,

Thracia nocturno tangere castra dolo.

Nam suorum obliti videntur, qui sese temere periculis objiciunt, quandoquidem una haec praecipua causa vulgus a subeundis vitae periculis deterret, quod meminerint esse, quibus se salvo sit opus, ut ait Flaccus, et quibus incolumes prodesse tum debeant, tum possint, extincti gravem allaturi luctum. Videbimur non intempestiviter uti haec paroemia, si quando discrimen negotii suscipiendi volemus ostendere et aut non esse suscipiendum, aut negligendam vitam.

Index Adagiorum