Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1345

II. 4Ne decima quidem Syracusanorum pars.xlv

Οὐδὲ τὴν δεκάτην τῶν Συρακουσίων ἔχει, id est Ne decimam quidem partem opum Syracusanorum possidet. Strabo libro Geographiae sexto : Συρακούσας δὲ ἐπὶ τοσοῦτον ἐκπεσεῖν πλοῦτον, ὥστε καὶ αὐτοὺς ἐν παροιμίᾳ διαδοθῆναι, λεγόντων πρὸς τοὺς ἄγαν πολυτελεῖς, ὡς οὐκ ἂν ἐκγίνοιτο αὐτοῖς Συρακουσίων δεκάτη, [Geogr.] id est Syracusas eo divitiarum pervenisse, ut in proverbium abierint, siquidem de divitibus ac splendidis ita dicere solent : Ne decimam quidem Syracusanarum opum partem assequi possent. Significabant autem aliorum opes, quantumvis amplas, nihil esse ad Syracusanas divitias. Nonnihil veneris accesserit proverbio, si paulo longius detorqueatur, ut si quis praelocutus Ciceronem longo intervallo reliquos omneis post se relinquere, dicat opulentam quidem et uberem esse Quintiliani dictionem, verum hanc vix esse τὴν Συρακουσίων δεκάτην.