Adagiorum Chiliades

Adagium 1344

II. 4Crotoniatarum postremus reliquorum Graecorum primus est.xliv

Κροτωνιατῶν ὁ ἔσχατος πρῶτος τῶν ἄλλων Ἑλλήνων, id est Crotoniatarum postremus primus reliquorum Graecorum. Strabo libro Geographiae suae sexto proverbium hoc ait ortum ob insignem Crotoniatarum praestantiam in certaminibus Graecanicis. Plurimos enim egregios athletas protulit ea civitas, adeo ut in uno certamine Olympico septem viri, qui reliquos virtute praecesserant, omneis pariter fuerint Crotoniatae. Hujus gentis praecipuum decus Milo, literis omnium celebratus, qui septies continenter vicit Olympia. Hunc, si constitisset, nullus e vestigio poterat educere. Malum tenenti nemo digitum corrigebat. [Geogr.] De admirando nec indigno vita interitu meminit Gellius. [Noct. Att.] Adagioni locus erit, ubi genus aliquod tanto intervallo praecedere dicemus, ut qui in hoc sit vel infimus, in illo possit primus videri : veluti si quis dicat in re militari vel ignavissimum Graecorum praestantiorem esse fortissimo Trojanorum ; aut qui sit apud Italos infantissimus, apud Gallos eloquentissimum videri posse  ; aut qui citharoedus sit deterrimus, eum auloedorum principem haberi posse.