II. 4Corinthus et collibus surgit et vallibus deprimitur.xlii
Strabo libro Geographiae octavo scribit Corinthios opibus et artibus egregiis praecelluisse, caeterum regionem illorum non admodum fuisse feracem, quod inaequalis esset et aspera ac petricosa, eamque ob causam senarium hunc proverbium jactatum fuisse :
[Geogr.] id estΚόρινθος ὀφρύεταί τε καὶ κοιλαίνεται,
Meminit et Eustathius in Boeotiam Homeri. Hujusmodi autem terrae genus non perinde sementi idoneum est atque campestris. Id adagium ubi nam possit esse usui, non satis video, nisi si quis detorqueat ad hominem intractabilem, aspero ingenio et sibi ipsi inaequalem parumque secum constantem. Caelius Rhodiginus etiam atque etiam contendit adhibendum esse proverbium, ubi significabimus felicitatem aliquo incommodo vitiatam, ut est fere rerum humanarum conditio. Quem libentius sequeremur auctorem, si quod contendit et asseverat, vel unius auctoritate probasset.Alibi tumet Corinthus, aliubi cava est.