II. 4. Oculus dexter mihi salit. xxxvii

Ἅλλεται ὀφθαλμός μου ὁ δεξιὸς, id est Salit mihi oculus dexter, ubi spes est visuros nos laetum quippiam et vehementer exoptandum. Ductum a muliercularum superstitione, quae ex membri pruritu divinare solent, quid sit eventurum. Unde illa apud Plautum non semel obvia : Prurit mihi tergum, Pruriunt dentes, Pruriunt pugni, et Utrum dentes tibi pruriunt malae ? Theocritus in Amaryllide  :

Ἅλλεται ὀφθαλμός μου ὁ δεξιός· ἇρά γ᾿ ἰδήσω

Αὐτάν;

id est

En oculus dexter saliit mi : illamne videbo ?

Est etiam apud Plautum : Supercilium salit. Hodieque per jocum aiunt sibi dextram tinnisse aurem significantes alicubi sermonem de se absentibus factum cum laude. Idque Plinius testatur vulgo quandoque creditum fuisse, ut qui laudaretur absens, ei dextra tinniret auris ; qui vituperaretur, sinistra. Lucianus in Dialogis meretriciis : Ἤπου, ὧ Παρμένων, ἐβόμβει τὰ ὦτα ὑμῖν ; αἰεὶ γὰρ ἐμέμνητο ἡ κεκτημένη μετὰ δακρύων, id est Num vobis tinniebant aures, Parmeno ? Nam hera assidue cum lacrimis vestri meminerat.

Index Adagiorum