II. 4. Iliensis tragoedos conduxit. xxxv

Ὁ Ἰλιεὺς τραγῳδοὺς ἐμίσθωσε, id est Iliensis tragoedos conduxit, ubi quis ultro provocat quempiam, unde sua audiat probra, veluti si Trojani accersant histrionem, qui ipsis calamitates, quas semel pertulere, denuo quasi renovet. Lucianus in Pseudologista : Ἐπεὶ γάρ, κατὰ τὴν παροιμίαν, Ἰλιεὺς ὢν τραγῳδοὺς ἐμισθώσω, id est Posteaquam enim, juxta proverbium, Iliensis cum sis, tragoedos conduxisti. Idem alibi : Τὰ γοῦν τῶν Ἱλιέων ἀτεχνῶς πεπόνθαμεν· τραγῳδόν τινα τοῦτον ὲφ᾿ ήμᾶς κεκινήκαμεν, ᾀσόμενον τὰς Φρυγῶν συμφοράς, id est Itaque plane idem nobis accidit, quod Iliensibus, ut qui istum ceu tragoedum quempiam adversus nos excitavimus, qui Phrygum cantet calamitates.

Index Adagiorum