II. 4. Canina facundia. xxxiv

Salustius apud Nonium Marcellum in dictione Rabula : Canina, ut ait Appius, facundia exercebatur. Quod quidem Appii dictum apud eruditos scriptores in adagionem cessit in quosdam, qui tantum ad maledicendum eloquentiae studium exercerent, a rixa canum et oblatratu sumpto epitheto, siquidem r litera, quae in rixando prima est, canina vocatur. Divus Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum : Pomparum ferculis procedunt in publicum, ut caninam exerceant facundiam. Idem obtrectatores suos subinde canes appellat. Sumptum a genere philosophorum, quos Κυνικούς appellant sive ob sordidam vitam, sive quod obvios quosque mordent, cum mendicato vivant, more canum.

Index Adagiorum