II. 4. Andabatae. xxxiii

Citatur apud Nonium Marcellum cum aliis locis aliquot, tum in verbo Lusciosi, Varro in Andabatis, quem equidem auguror titulum fuisse quempiam satirae proverbialem, cujusmodi sunt alii quoque complures : Ὄνος λύρας, Γεροντοδιδάσκαλος, Nescis, quis serus vesper vehat. M. Tullius instar proverbii usurpavit in epistola quapiam ad Trebatium libro septimo Epistolarum familiarium : Quem antea, inquit, ne andabatam quidem defraudare poteramus. Et hunc aemulatus divus Hieronymus Adversus Helvidium : Ad hoc, inquit, probandum congerit de scripturis exempla complurima, more andabatarum in tenebris gladium ventilans. Idem contra Jovinianum : Periclitamur responsionis verecundia et quasi inter duos scopulos et quasdam necessitatis et pudentiae Symplegadas hinc atque inde vel pudoris, vel causae naufragium sustinemus. Si ad proposita respondeamus, pudore suffundimur ; si pudor impetrarit silentium, quasi de loco videbimur cedere et adversario feriendi occasionem dare. Melius est tamen clausis, quod dicitur, oculis andabatarum more pugnare quam directa spicula clipeo non repellere veritatis. Idem in secunda Contra Rufinum apologia : Aliud est, si clausis, quod dicitur, oculis mihi volunt maledicere. Rursum in eodem opere : Habetur dialogus apud Graecos Origenis et Candidi, Valentinianae haereseos defensoris, in quo duos andabatas digladiantes inter se spectasse me fateor. Huc, opinor, respexit in praefatione Esdrae : Aliud est si clausis, quod dicitur, oculis mihi volunt maledicere. Hieronymus videtur mutuatus a Tertulliano, qui libro De carnis resurrectione : Si tam abrupte, inquit, ut quidam volunt, clausis, quod aiunt, oculis sine distinctione omnem passim carnem et sanguinem a regno Dei extrusit. Hactenus ille. Clausis oculis dixit pro eo quod est sine dilectu, quemadmodum et Augustinus libro Contra epistolam Parmeniani : Quae tandem vis, nisi caecitas et vanitas animi, cogit hominem clausis, ut dicitur, oculis tanquam in alterum jacere, quod cum in eum jecerit, continuo redeat eumque ictu reciproco affligat, intacto eo, quem vulnerare voluerat. Caeterum fuerintne populi ad eum modum soliti pugnare an gladiatorum genus, qui clausis oculis tenderent in adversarium, an potius lusus genus, ut propemodum ex Seneca licet conjicere, nondum, ut ingenue fatear, satis compertum habeo. Certe vox ipsa ἀνταβάτης indicat fuisse quosdam, qui sic hostem adversum invaserint. Tum Homerus Iliados P Ajacem sic pugnam ineuntem facit, quemadmodum leo pro catulis dimicans clausis oculis insilit venantium agmen :

Αἴας δ᾿ ἀμφὶ

Μενοιτιάδῃ σάκος εὐρὺ κάλυψας

Εἱστήκει ὥς τίς τε λέων περὶ οἷσι τέκεσσι,

Ὧι ῥά τε νήπι᾿ ἄγοντι συναντήσονται ἐν ὕλῃ

Ἄνδρες ἐπακτῆρες· ὁ δέ τε σθένεϊ βλεμεαίνων.

Ὧς Αἴας περὶ Πατρόκλῳ ἥρωι βεβήκει,

id est

Ast Ajax lato defensans undique scuto

Egregium juvenem prognatum patre Menoetio

Stabat, uti leo depugnans sua pignora circum,

Cui catulos deportanti venit obvia turba

Venantum in silvis : jaculis urgentibus ille

Deducto prorsum cilio sua lumina velat.

Sic cingens heroa Patroclum protegit Ajax.

Basilius in epistola quadam non ineleganter dixit νυκτομαχίαν : Ὥστε τοῦ λοιποῦ γνωρίζειν ἡμᾶς τοὺς ὁμόφρονας καὶ μὴ ὡς ἐν νυκτομαχίᾳ μηδεμίαν φίλων καὶ πολεμίων ἔχειν διάκρισιν, id est Ut in posterum noverimus eos, qui nobiscum sentiunt, nec velut in nocturna pugna nullum amicorum et inimicorum habeamus discrimen. Conveniet in eos, qui temere nulloque judicio insectantur quippiam aut repugnant alicui. Neque pessime quadraverit in eos, in cujusmodi jocus extat Demonactis auctore Luciano : Hic mulget hircum, ille supponit cribrum, cum alter inepte proponeret, alter responderet ad id, quod propositum erat, nihil facientia.

Index Adagiorum