II. 4. Apologus Alcinoi. xxxii

Ἀπόλογος Ἀλκινόου, id est Apologus Alcinoi, de longis et anilibus fabulamentis. Refertur a Diogeniano et Julio Polluce libro sexto. Sumptum ex Homeri Odyssea, ubi Ulysses in convivio Alcinoi Phaeacum regis prodigiosas ac deridiculas fabulas et portentuosa mendacia commemorat de Lotophagis, Lestrygonibus, Circe, Cyclopibus atque id genus aliis plurimis miraculis, fretus videlicet Phaeacum inscitia barbarieque. Plato De republica libro decimo : Ἀλλ᾿ οὐ μέντοι σοι, ἦν δ᾿ ἐγώ, Ἀλκινόου γε ἀπόλογον ἐρῶ, ἀλλὰ ἀλκίμου μὲν ἀνδρός, Ἠρὸς τοῦ Ἀρμενίου, τὸ γένος Παμφύλου, id est Haud tibi sum narraturus Alcinoi apologum, sed excellentissimi viri, Eris Armenii, genere Pamphyli. Narrat autem eo in loco fabulam, quae cum Lestrygonum Cyclopumque figmento facile certare possit. Scribit enim, cum hic inter multos cecidisset in praelio decimoque post die cadavera caesorum tollerentur, reliquis putribus hujus unius cadaver integrum atque incorruptum adhuc apparuisse ; domumque deportatum, ut justis caeremoniis sepeliretur, die duodecimo, cum esset imponendus rogo, revixisse ac prodigiosa quaedam narrasse, quae diebus illis decem apud inferos tum iens, tum rediens conspicatus esset.

Index Adagiorum