II. 4. Insana laurus adest. xxxi

Plinius libro decimo sexto, capite quadragesimo quinto (juxta quorundam distinctionem quarto) : In eodem, inquit, tractu portus Amyci est, Bebrice rege interfecto clarus. Ejus tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insaniam vocant, quoniam si quid ex ea decerptum inferatur navibus, jurgia fiant, donec abjiciatur. Hactenus Plinius. Mihi non visum est absurdum hoc adagiis adnumerare, quandoquidem res usque adeo vulgata fuit, ut hinc arbor cognomen invenerit. Itaque quadrabit in hominem rixarum auctorem, ut sunt nonnulli, qui quocumque se vertunt, jurgia suscitant.

Index Adagiorum