II. 4. Sui cuique mores fingunt fortunam. xxx

Cornelius Nepos in vita Pomponii Attici : Itaque hic fecit, ut vere dictum videatur : Sui cuique mores fingunt fortunam. Et paulo post in eodem opere : Supra significavimus suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. E medio videtur sumpta sententia. Nam plerumque videmus mala malis evenire, digna dignis, idque vulgo dictitant : Malus malum reperit. Et Κακοῖς τρὶς κακά, id est Malis ter mala. Attestatur et versiculus proverbialis :

Ἐσθλῷ γὰρ ἀνδρί τ᾿ ἐσθλὰ καὶ διδοῖ θεός,

id est

Viro bono fortuna suppeditat bona.

Item Menander citante Plutarcho :

Ὁ νοῦς γὰρ ἡμῶν ὁ θεός,

id est

Nobis enim animus est deus.

Et apud eundem Heraclitus : Ἦθος ἀνθρώπου δαίμων, id est Mores hominis deus (sive fortuna). Eodem pertinet, quod Alcman scripsit, Fortunam esse sororem Εὐνομίας, Πειθοῦς καὶ Προμηθείας, id est Rectae Institutionis, Persuasionis et Providentiae, ut refert Plutarchus in commentario De fortuna Romanorum. Plautus in Trinummo : Sapiens ipse sibi fingit fortunam. T. Livius decadis IV libro I de M. Porcio Catone ita praedicat : In hoc viro tanta vis animi ingeniique fuit, ut quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus videretur. Pacatus in panegyrico : Sua, inquit, cuique prudentia deus est. Fulgentius in commentariis Vergilianis citat ex Telesiaco Carneadis : Omnis fortuna in sensu sapientis habitat. Opinor idem esse, quod adducit M. Tullius paradoxo quinto ex poeta nescio quo. Tametsi locus is habetur mendosus, arbitror emendandum ad hunc modum : Cui quidem etiam, quae vim habet maximam, fortuna ipsa cedit et, sicut sapiens poeta dixit, suis cuique moribus fingitur. Sentit enim fortunam fingi cuique suis moribus.

Index Adagiorum