Adagiorum Chiliades

Ad hoc referentia
Adagium 1329

II. 4Nemo mortalium omnibus horis sapit.xxix

Plinius libro septimo, capite De praestantia gentium : Si verum facere judicium volumus ac repudiata omni fortunae ambitione decernere, mortalium nemo est felix. Abunde igitur atque indulgenter fortuna decidit cum eo, qui jure dici non infelix potest. Quippe ut alia non sint, certe, ne lacessat fortuna, metus est. Quo semel recepto solida felicitas non est. Quid, quod nemo mortalium omnibus horis sapit ? Utinamque falsum hoc et non a vate dictum quam plurimi judicent. [Hist. Nat.] Ex quibus Plinii verbis conjicere licet eam vocem : Neminem omnibus horis sapere, velut oraculo proditam in vulgi sermonem abiisse. [Hist. Nat.] Sensus vel citra interpretem liquet, nempe neminem esse, qui non aliqua parte vitae desipiat ac peccet. Porro stultitiae comes est infelicitas, aut certe si quod accidit infortunium, id stultitiae solet imputari. Eodem pertinet, quod paulo post eodem in loco subnectit : Alius de alio judicat dies, supremus de omnibus. [Hist. Nat.] Extat apud Aristophanem in Ranis et hujusmodi senarius, quem illic indicat Euripidis esse :

Οὐκ ἔστιν ὅστις πάντ᾿ ἀνὴρ εὐδαιμονεῖ,

[Ran.] id est

Haud vivit ullus omnibus felix modis.

Item Euripides in Supplicibus :

Τῶν γὰρ ἐν βροτοῖς

Οὐκ ἔστιν οὐδὲν διατέλους εὐδαιμονοῦν,

[Suppl.] id est

Siquidem universis rebus in mortalium

Nil continenter et undecumque prosperum est.

Ad eundem modum Horatius :

Nihil est ab omni

Parte beatum.

[Carm., II, 16, 27] Simonides apud Stobaeum :

Πάμπαν δ᾿ ἄμωμος οὔτις οὐδ᾿ ἀκήριος,

[Hist.] id est

Nemo vacat prorsum malo neque crimine.