II. 4. Herculanus morbus. xxvii

Ἡράκλειος νόσος, id est Herculanus morbus. Hunc Dicaearchus apud Zenodotum eum existimat esse, quem alii sacrum, alii comitialem appellant. Est autem ex eorum numero, quibus nulla medicorum ope succurri potest, propterea quod divinitus immitti creditur, eoque cognomen additum est sacro. Apuleius in prima defensione divinum appellatum putat, quod divinam, id est rationalem, animi partem violet ; nasci, quoties caro in humorem crassum et spumidum inimico igni colliquescit ; signa esse grave caput, cervicem torpentem, tempora pulsata, auris, praecipue dextrae, tinnitum ; deprehendi potissimum incenso lapide gagate et rotae figularis circumactu. In hunc aiunt Herculem incidisse vel propter immensos labores, vel immittente Junone. Heraclitus arrogantiam sacrum morbum vocavit vel quod id mali summos plerumque viros consequi soleat, vel quod sola mors remedium adferat. Herodotus in Thalia refert Cambysen huic obnoxium morbo quosdam sibi maxime familiares per insaniam occidisse. Herculem item liberos suos interimentem inducunt tragici poetae. Herculanus appellatus videtur, quod ut ille invictus, ita hic nulla medicorum ope superabilis. Quanquam Aristoteles in Problematis, sectione trigesima, problemate juxta Theodorum primo, putat Herculem vere huic morbo obnoxium fuisse, atque omneis adeo, qui vel ingenio, vel studio philosophiae, vel in administranda republica, vel in aliis artibus excelluerunt, atrae bili obnoxios fuisse. Equidem non video, quamobrem hoc debeat inter adagia referri, nisi sacrum aut Herculanum morbum appellemus tumorem animi aut aliud aliquod vitium insanabile, quod genus est in senibus avaritia, in mulieribus loquacitas. Nam in omnibus fere Graecorum collectaneis video proverbii titulo recenseri.

Index Adagiorum