II. 4. Herculana scabies. xxvi

Ἡράκλειος ψώρα, id est Herculana scabies, de scabie jucunda facileque sanabili, interprete Suida, aut quae desideret Herculana, id est calida balnea. Narrant enim Herculi laboribus illis ingentibus fatigato Palladem ac Nymphas crebro balnea ferventia suppeditasse. Usum hujus adagii non indicat neque Zenodotus, neque Suidas. Equidem opinor dici posse vel in eos, qui multo studio aliove labore valetudinem offenderunt, ut quibus aliquo laxamento sit opus, vel in eos, qui blandis adulationibus deliniti veluti jucunda quadam scabie pruriunt.

Index Adagiorum