Adagiorum Chiliades

Ad hoc adagium referentia
Adagium 1324

II. 4.Canis circum intestina.xxiv

Κύων παρ᾿ ἐντέροις, id est Canis juxta intestina, dicebatur, ubi quis res eas, quarum esset cupientissimus, propositas conspiceret, quibus frui tamen non liceret. Canes enim oberrant circum intestina, devoraturi, nisi fustem timerent. Suidas arbitratur accommodari posse in res inutiles et insuaves, intestina enim non facile deglutiri a canibus ac devorata revomi plerumque. [Lex.]