II. 4. Augiae stabulum repurgare. xxi

Αὐγείου βουστασία, id est Augiae bubile, allegoria proverbialis in hominem aut in rem majorem in modum inquinatam. Lucianus in Pseudomante : Καὶ τὴν Αὐγείου βουστασίαν, εἰ καὶ μὴ πᾶσαν, ἀλλ᾿ εἰς δύναμίν γε τὴν ἐμαυτοῦ ἀνακαθήρασθαι πειράσομαι, id est Et Augiae bubile, si non omne, at certe pro mea virili conabor submovere. Ostendit autem hujus stabula tantum habuisse congesti fimi, quantum ter mille boves pluribus annis reddere potuerint. Hujus mentionem facit et Pausanias in Eliacis deque bubus et fimo non nihil meminit. In Graecis epigrammatis recensetur inter Herculis labores Augiae stabulum repurgatum. Quin et Seneca ludicro libello de morte Claudii Caesaris usurpat hoc proverbium : In quos, inquit, si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisse cloacas Augiae purgare : multo plus ego stercoris exhausi. Etiamsi proverbium omissum erat in exemplari, quod primum secutus est Frobenius, id est nos restituimus ex exemplari, cujus nobis copiam fecit e sua bibliotheca collegium liberales artes profitentium in florentissima Lovaniensium Academia (neque enim aequum arbitror imputari universitati, quod paucorum seniculorum conspiratione tam odiose repugnatum sit hic bonis literis ac linguis). Gregorius theologus ad Basilium Magnum : Πῶς, inquit, παρέλθω τοὺς ἀκήπους κήπους ἐκείνους καὶ ἀλαχάνους καὶ τὴν Αὐγίου κόπρον ἐκ τῆς οἰκίας ἐκκαθαιρομένην, id est Quomodo praeteream hortos illos incultos et holeribus vacuos atque Augiae stercus ex aedibus repurgatum ? Sentit vitam luxu perditam in melius correctam.

Index Adagiorum