II. 4. Salivam imbibere. xix

Divus Hieronymus in Evangelia praeloquens : Quis enim, inquit, doctus pariter vel indoctus, cum in manus volumen assumpserit et a saliva, quam semel imbibit, viderit discrepare, quod lectitat, non statim erumpat in vocem ? Eleganter profecto proverbialique figura dixit : et a saliva, quam semel imbibit, id est ab illo gustu, quo puer imbutus est. Sumpta metaphora ab infantibus, quibus praemansum cibum nutrices in os inserunt, non sine saliva. Cui cum assueverint, nihil jam illis sapit, quod ab illius primae salivae gustu diversum sit. Proinde modis omnibus curandum, ut optimis assuescamus. Idem solet accidere plerisque nostrum, ut quicquid dissideat ab iis, quae primis illis annis imbibimus, protinus displiceat. Aiunt et canes eos amare, quorum salivam gustarint. Verum malim ad superiorem metaphoram referri. Huc spectare videtur et Persianum illud :

Imque luto fixum possis transcedere nummum

Nec gluto sorbere salivam Mercurialem.

Quanquam magis arbitror referendum ad ficos Mercuriales, de quibus alias diximus, quos joci causa quidam saliva oblinebant, ut ludibrio essent, qui tollerent, cum consimilem lusum praemiserit de nummo infixo luto. Illud certe pertinet ad hoc proverbium, quod est apud eundem in sexta satira :

Nec tenuem sollers turdorum nosse salivam.

Salivam pro gustu dixit.

Index Adagiorum