II. 4. Alpha paenulatorum. xviii

Martialis Epigrammatum libro secundo :

Quem non lacernis Publius meus vincit

Non ipse Codrus, alpha paenulatorum.

Alpha vocavit praecipuum et quasi primatem, proverbiali nimirum figura. Idem alias jocatur in quendam offensum, quod eum dixisset alpha, monetque, ut hujus injuriae talionem faciat seque vicissim beta, si velit, appellet. Translatum a notulis literarum, quibus Graeci numerum indicant. Eosdem signiferos et antesignanos appellant, metaphora sumpta a militia. Quamobrem autem alpha inter literas primum obtineat locum, Plutarchus non inscite causas reddit τῶν Συμποσιακῶν προβλημάτων decade nona : Protogenes grammaticus e suo ludo causam adducit primum vocales jure praeferri consonantibus, quod citra illarum adminiculum sonent, deinde vocales ancipites merito praeferri longis et brevibus, quod utriusque generis vim complectantur, caeterum inter ancipites recte primum locum alpha tribui, quod in confidendis syllabis iota et ypsilon sequantur alpha, velut in αὔριον, Αἴας, alpha nunquam sequatur illas duas, ut eandem efficiant syllabam ; sed resilit et proprium tuetur principatum. At Ammonius mox diversam allegat causam : Cadmum ob id alpha principem inter literas locum tribuisse, quod Phoenicum lingua bos alpha vocetur, cui primum locum attribuendum putarit, non secundum aut tertium, quemadmodum fecit Hesiodus :

Οἶκον μὲν πρώτιστα γυναῖκά τε βοῦν τ᾿ ἀροτῆρα,

id est

Primum aedes, deinde uxorem, inde bovem agricolantem.

Nam his praesidiis putat opus esse, si quis cupiat famem ac paupertatem effugere. Rursum Plutarchus addit hanc causam se a Lampria suo didicisse avo : primam vocem naturalem et articulatam reddi per alpha, propterea quod spiritus, qui est in ore, potissimum formatur ac fingitur motu labiorum, quibus diductis primum hic egreditur sonus mire simplex et nullius indigens negotii, ut neque linguae requirat auxilium, sed ea subjacente per spacium efferatur. Unde et pueri nascentes primum hanc edunt vocem. Haec atque hujusmodi quaedam eo, quem ostendi, loco referuntur. Disputatur et apud Platonem de alpha inter literas principatu. Quin et illa proverbium sapiunt : primas tenere, primas deferre sive tribuere, et Non posteriores feram, quae metaphorae sunt a partibus histrionum in fabula ; et apud Graecos πρωτεύεσθαι et τὰ πρῶτα δοῦναι καὶ τὰ πρῶτα φέρειν, quod a fabularum actoribus sumptum apparet, inter quos primas agunt, qui maximam fabulae partem sustinent, secundas ac tertias, qui illis sunt inferiores. Quanquam et in causarum actionibus sunt πρωτολογίαι, δευτερολογίαι et τριτολογίαι, quemadmodum sunt πρωταγωνισταί, δευτεραγωνισταί et τριταγωνισταί. Quae si commode transferuntur, speciem habent proverbii.

Index Adagiorum