II. 4Tempus omnia revelat.xvii
Tertullianus, quem divus Cyprianus praeceptorem suum appellare consuevit, in Apologetico contra ethnicos : Bene autem, inquit, quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis. [Apol.] Aulus Gellius Noctium Atticarum libro duodecimo, cap. item duodecimo, citat in hanc sententiam hos Sophoclis versus :
[Noct. Att.] id estΠρὸς ταῦτα κρύπτε μηδέν, ὡς ἅπανθ᾿ ὁρῶν
Καὶ πάντ᾿ ἀκούων πάντ᾿ ἀναπτύσσει χρόνος,
Idem in Ajace flagellifero :Ob ista ne quid occulas, siquidem intuens
Cuncta audiensque, cuncta proferet dies.
[Ai., 646] id estἍπανθ᾿ ὁ μακρὸς κἀναρίθμητος χρόνος
Φύει τ᾿ ἄδηλα καὶ φανέντα κρύπτεται,
Eodem in loco Gellius admonet quendam veterum poetarum veritatem temporis filiam vocasse, quod ea licet aliquando lateat, tamen temporis progressu in lucem emergat. Fertur in eandem sententiam hic quoque senarius proverbialis :Cuncta pariter immensus ordo temporum
Occulta prodit et idem prodita occulit.
[Noct. Att., XII, 2, 7] id estἌγει δὲ πρὸς φῶς τὴν ἀλήθειαν χρόνος,
et alter item, huic adsimilis :At veritatem tempus in lucem eruit,
id estΠάντ᾿ ἀνακαλύπτων ὁ χρόνος πρὸς φῶς φέρει,
Idem opinor sensisse Thaletem cum ait τὸν χρόνον σοφώτατον ἁπάντων, ἀνευρίσκειν γὰρ τὰ πάντα, [Vit., I, 1, 35] hoc est Tempus omnium esse sapientissimum, ut quod cuncta reperiat eruatque, nec aliud Pindarum in Olympiacis, cum ait : Ἁμέραι δ᾿ ἐπίλοιποι / μάρτυρες σοφώτατοι, [Olymp., I, 32] id est Posteri dies sapientissimi testes. Idem alibi tempus omnium parentem appellat, quod nihil non fiat progressu temporis : Ἀποίητον οὐδ᾿ ἄν / χρόνος ὁ πάντων πατὴρ δύναιτο θέμεν ἔργων τέλος, [Olymp., 2, 16] id est Ne tempus quidem, rerum omnium pater, possit, quod factum est, infectum reddere. Habet eandem sententiam Pindarus cum aliquot locis, tum Olymp. X :Omnia sub auras tempus aperiens refert.
[Olymp., 10, 53] id est Et solum tempus, quod veritatem certam prodit, quodque latebat in obscuro, progrediens enarravit. Huc allusisse videtur Vergilius in sexto :Ὅ τ᾿ ἐξελέγχων μόνος
Ἀλάθειαν ἐτήτυμον χρόνος,
Τὸ δὲ σαφανὲς ἰὼν πόρσω κατέφρασεν,
[Aen., VI, 567] Neque discrepat Evangelicum dictum apud Matthaeum cap. X : Οὐδέν ἐστι κεκαλυμμένον, ὃ οὐκ ἀποκαλυφθήσεται, καὶ κρυπτόν, ὃ οὐκ γνωσθήσεται, [Matth., 10, 26] id est Nihil opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. Plutarchus in Problematis causam inquirit, cur antiquitus operto capite res divina Saturno fieri consueverit, atque id significatum arbitratur, quod veritas plerumque tecta ignorataque sit, sed eadem aperitur tempore. [Quaest. Rom., 18, 266] Saturnus enim temporum auctor ac deus fingitur, nam Κρόνος Saturnus, χρόνος tempus. Nec aliud sensit T. Livius, cum ait libro vigesimo secundo : A veritate laborare nimis jus saepe aiunt, extingui nunquam. [Hist., XXII, 39, 19] Seneca libro De ira secundo : Dandum semper tempus est, veritatem enim dies aperit. [Ir., 2, 22, 2]Subigitque fateri,
Quae quis apud superos furto laetatus inani
Distulit in seram commissa piacula mortem.