II. 4. Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. xvi

Οὔτε πάντα, οὔτε πάντῃ, οὔτε παρὰ πάντων, id est Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Admonet adagium in muneribus accipiendis non solum verecundiam adhibendam esse, verum etiam delectum : sunt enim quaedam, quae neutiquam decorum sit accipere, est item locus, est tempus, quo pulchrum sit recusare munus oblatum, sunt quidam, a quibus inhonestum sit admittere donum. Laudat Horatius Telemachum Homericum, qui equos ab Menelao oblatos recusarit. Hoc adagium citatur ab Ulpiano in Pandectis libro primo, titulo De officio proconsulis, ex epistola divi Severi et Antonini imperatorum. Verba ipsa subscribam : Quantum, inquit, ad xenia pertinet, audi, quid sentiamus. Graecum proverbium est : Οὔτε πάντα, οὔτε πάντῃ, οὔτε παρὰ πάντων, id est Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Nam inhumanum est a nemine accipere, sed passim vilissimum est et omnia avarissimum. Hactenus illi. Graeca verba in omnibus exemplaribus desiderabantur. Ea Politianus ex archetypis restituit, ne quid hunc interim debita fraudemus laude. Allusit huc Theocritus in Thyonicho :

Αἰτεύμενος οὐκ ἀνανεύων

Οἶα χρὴ βασιλῆ᾿· αἰτεῖν δὲ δεῖ οὐκ ἐπὶ παντί,

id est

Non solet ille negare rogatus

Principe digna nec est de re quacunque rogandum.

Index Adagiorum