II. 4. Hostimentum est opera pro pecunia. xiv

Hostimentum est opera pro pecunia. Hoc adagium admonet nihil gratuitum esse debere, sed officium beneficio pensandum. Hostimentum autem auctore Pompeio Festo beneficii pensatio est, a prisco verbo hostire et redhostire, quod est paria referre. Ab eodem hostem dici putat Nonius, quod ex aequa causa pugnam suscipiat. Sic lena apud Plautum in Asinaria adulescenti respondet sua exprobranti beneficia : Hostimentum est opera pro pecunia, hoc est Neuter habet, quod imputet alteri. Tu mulierem amabas, missa est ; ego pecuniam, dedisti.T. Livius : Nunquam nec opera sine emolumeno, nec emolumentum servis sine impensa opera est. At in amicorum officiis alia ratio est, nec enim liberatur a debenda gratia, qui gratiam retulit, nec permutatione officiorum fit, ut neuter alteri quicquam debeat. Confine illis : Manus manum fricat, et Scalpentem scalpe.

Index Adagiorum