II. 4Ad vivum resecare.xiii
M. Tullius lib. De amicitia Ad vivum resecare dixit pro eo, quod est rem exactius, quam sat est, ac morosius excutere : Sed hoc, inquit, primum sentio, nisi in bonis amicitiam esse non posse. Neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt. [Amic.] Mutuo sumpta metaphora a tonsoribus capillos aut ungues resecantibus, nam ii saepenumero molesti sunt, dum nimium diligentes esse student. Idem in libris De finibus dixit pressius agere pro exactius et accuratius. Plautus in Bacchidibus sub persona Chrysali : Tondebo auro usque ad vivam cutem. [Bacch.] Et hoc ipsum tondere pro deludere Graecis in proverbio est.