Aegroto dum anima est, spes est, sententia proverbialis, admonens, ne in afflictissimis quidem rebus abjiciendam esse spem. M. Tullius ad Atticum : Ut aegroto dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quoad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. Sumptum videtur adagium ex Theocriti Batto :
Hos versus quoniam non ineleganter vertit Philelphus, haud gravabor adscribere :Θαρσεῖν χρή, φίλε Βᾶττε· τάχ᾿ αὔριον ἔσσετ᾿ ἄμεινον.
Ἐλπίδες ἐν ζῳοῖσι, ἀνέλπιστοι δὲ θανόντες,
Χὠ Ζεὺς ἄλλοκα μὲν πέλει αἴθριος, ἄλλοκα δ᾿ ὕει.
Item Euripides in Troadibus :Fidere, Batte, decet : melius cras forsan habebis.
Sperandum est vivis, non est spes ulla sepultis.
Nunc pluit, et claro nunc Jupiter aethere fulget.
id estΟὐ ταὐτόν, ὦ παῖ, τῷ βλέπειν τὸ κατθανεῖν·
Τὸ μὲν γὰρ οὐδέν, τῷ δ᾿ ἔνεισιν ἐλπίδες,
Eodem pertinet fabula de Pandorae pyxide, in cujus summo labro sola spes haeserit, reliquis omnibus morbis evolantibus.Non est idem, mi gnate, vivere ac mori,
Siquidem hoc nihil, spes sunt in illo scilicet.