II. 4. Hiberae naeniae. ix

Hiberas naenias divus Hieronymus nugas appellat in praefatione, quam praeposuit Moysi Pentateucho : Quod multi ignorantes, inquit, apocryphorum deliramenta sectantur et Hiberas naenias libris authenticis praeferunt. Idem in Duodecim quaestionibus : Et hiberas naenias Aegyptiaque portenta sectari. Opinor Hiberas naenias dici propter prodigiosas maleficiorum fabulas vulgo jactatas. Nam Hiberos maleficiorum infamia laborasse testis est in Odis Horatius. Nisi quis mavult ad flumen auriferum Tagum referre. Quanquam ipse divus Hieronymus in epistola adversus Vigilantium satis indicat de portentis ac monstris intelligendum, scribens ad hunc modum : At quia ad radices Pyrenaei habitas vicinusque es Hiberiae, Basilidis antiquissimi haeretici et imperitae scientiae incredibilia portenta persequeris. Athenaeus in secundo tradit Hiberos, cum essent opulentissimi, tamen ob parcimoniam semper ὑδροποτεῖν solitos et μονοσιτεῖν, hoc est aquam bibere et solos cibum capere, caeterum vestitu fuisse sumptuosissimo. Citat hoc ex Athenaeo Stephanus, sed pro μικρολογία depravatum est μακρολογία.

Index Adagiorum