II. 4. Cubito emungere. viii

Ἀγκῶνι ἀπομυσσόμενος, id est Cubito emungens, proverbialis ironia in hominem sordidi quaestus et conditionis abjectae, a salsamentariis ducta, quibus mos est narium mucum cubito abstergere, nimirum manibus muria et salsugine oppletis. Bion philosophus apud Suidam ex Laertio : Ἐμοῦ πατὴρ μὲν ἦν ἀπελεύθερος, τῷ ἀγκῶνι ἀπομυσσόμενος, id est Meus pater erat libertinus, cubito emungens. Celebratur scomma M. Tullii tortum in quendam salsamentarii filium, cujus tacito auctoris nomine meminit, qui scripsit Rhetoricen ad Herennium, in schematis specie, quae dicitur significatio per consequentiam : Ut, inquit, si salsamentarii filio dicas : Quiesce tu, cujus pater se cubito emungere solebat.

Index Adagiorum