II. 4. Subere levior. vii

Φελλοῦ κουφότερος, id est Subere levior, proverbialis hyperbole in homines inconstantes et lubrica fide. Suberis enim lignum cavernosum, quod in aqua non sidit, verum etiam retibus et natantibus alligatur, ne possint sidere. Horatius in Odis :

Quanquam sidere pulchrior

Ille est, tu levior cortice et improbo

Iracundior Adria.

Strabo libro primo inter hyperbolas proverbiales hanc quoque commemorat : Subere levior umbra. Quanquam hic locus apud Strabonem non caret suspicione mendositatis. Graeca sic habent : Καὶ καθάπερ εἰσί τινες ὑπερβολαὶ ἐπὶ ὑπερβολαῖς, ὡς καὶ τὸ κουφότερον εἶναι φελλοῦ σκιάν, δειλότερον δὲ λαγὼς Φρυγός, ἐλάττω δὲ ἔχειν γῆν τὸν ἀγρὸν ἐπιστολῆς Λακωνικῆς. Haec ita vertit Gregorius Typhernas sive Guarinus : Et sicut nonnulli super excessibus excessus sunt, ut illud : leviorem subere umbram, et illud : formidolosiorem lepore Phrygem, et illud : Ager minorem tellurem habet quam epistola Laconica. Primum Umbram esse leviorem subere non est insignis hyperbole, immo nulla potius est, ut jam demus Graece recte dici κουφότερον σκιάν. Unde hic pro σκιάν legendum arbitror σκιᾶς, ut sic dicta sit suberis umbra, quemadmodum dicimus umbrae somnium. Item δειλότερον λαγῷ Φρύγα, id est timidiorem lepore Phrygem, quomodo legisse videtur interpres. Nec absurdum, si intelligamus Phrygium leporem, veluti caeteris pavidiorem, quod ea gens imbellis habebatur et effeminata deliciis. Pindarus in Pythiis hymno secundo metaphoram flexit ad laudem hominis, qui quanquam pressus calumniis malorum, non dejicit tamen animum, sed se suapte nature recipit in apertum, unde et φελλὸν ἀβάπτιστον appellat, id est suber, quod tingi nequeat. Huc respexit Horatius Epistolarum lib. I de Ulysse loquens :

Dum sibi, dum sociis reditum parat, aspera multa

Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.

Index Adagiorum