II. 3. Naviges Troezenem. xcix

Πλεύσειας Τροιζῆνα, id est Naviges Troezenem. Eustathius enarrans secundum Homericae Iliados librum ait dici solitum in eos, qui cum mento imberbi essent, tamen appositiciis pilis barbam virilem mentirentur. Addit inde natum, quod Troezenis portus quispiam vulgo celebratus sit nomine Barba. Est autem alter Troezen in Massilia.

Index Adagiorum