II. 3. Multae manus onus levius reddunt. xcv

Vulgo circumfertur adagium Multis manibus onus reddi levius, quo significant, etiam difficilia facile confici, si quis non ipse solus negotium aggrediatur, sed in plures adjutores et auxiliares partiatur. Sumptum est a tollendis oneribus. Videtur autem ea sententia ab ipsa usque antiquitate in nostram aetatem demanasse. Legimus enim apud Hesiodum in opere, cui titulus Ἔργα καὶ ἡμέραι : Πλείων καὶ πλεόνων μελέτη, id est Plus potest et plurium industria. Item Homerus Iliados M :

Ἀλλ᾿ ἐφομαρτεῖτον· πλεόνων δέ τοι ἔργον ἄμεινων,

id est

Adsitis, comites, multorum industria nanque

Plus pollet quam paucorum.

Ad hoc respexit Euripides in Phoenissis :

Εἷς δ᾿ ἀνὴρ οὐ πάνθ᾿ ὁρᾷ,

id est

Vir unus autem nemo cuncta despicit.

Rursum in Heraclidis :

Μιᾶς γὰρ ἀσθενὴς μάχη,

id est

Invalida pugna est unicae tantum manus.

Eodem pertinet, quod alibi retulimus : Εἷς ἀνὴρ οὐδεὶς ἀνήρ, id est Unus vir, nullus vir.

Index Adagiorum