II. 3. Non omnia possumus omneis. xciv

Non omnia possumus omneis, apud Vergilium in Pharmaceutria, proverbialis sententia, qua vix tritiorem aliam reperies. Sumpta videtur ex Homero, apud quem Iliados N Polydamas sic alloquitur Hectorem :

Ἀλλ᾿ οὔπως ἅμα πάντα δυνήσεαι αὐτὸς ἑλέσθαι.

Ἄλλῳ μὲν γὰρ ἔδωκε θεὸς πολεμήια ἔργα,

Ἄλλῳ δ᾿ ὀρχηστύν, ἑτέρῳ κίθαριν καὶ ἀοιδήν,

Ἄλλῳ δ᾿ ἐν στήθεσσι τιθεῖ νόον εὐρύοπα Ζεὺς

Ἐσθλόν, τοῦ δέ τε πολλοὶ ἐπαυρίσκοντ᾿ ἄνθρωποι,

id est

Haudquaquam poteris sortirier omnia solus.

Namque aliis divi bello pollere dederunt,

Huic saltandi artem, voce huic citharaque canendi,

Rursum alii insevit sagax in pectore magnus

Juppiter ingenium, at multis est utilis ille.

Item Odysseae Θ :

Οὕτως οὐ πάντεσσι θεοὶ χαρίεντα διδοῦσιν

Ἀνδράσιν οὔτε φυήν, οὔτ᾿ ἂρ φρένας οὔτ᾿ ἀγορητύν.

Ἄλλος μὲν γάρ τ᾿ εἶδος ἀκιδνότερος πέλει ἀνήρ,

Ἀλλὰ θεὸς μορφὴν ἔπεσι στέφει,

id est

Non ita coelestes tribuunt sua dona quibusvis,

Seu formam, sive ingenium viresve loquendi.

Est etenim informis species cui contigit, atqui

Linguae dote deus pensat dispendia formae.

Euripides in Rheso :

Ἀλλ᾿ οὐ γὰρ ὡυτὸς πάντ᾿ ἐπίστασθαι βροτῶν

Πέφυκεν, ἄλλῳ δ᾿ ἄλλο πρόσκειται γέρας,

id est

Ut cuncta norit, nemini mortalium

Datum est, at alia dos adest alii viro.

Eodem pertinet, quod scribit Theognis :

Παύροις ἀνθρώπων ἀρετὴ καὶ κάλλος ὀπηδεῖ.

Ὄλβιος, ὃς τούτων ἀμφοτέρων ἔλαχεν,

id est

Sunt pauci, quibus isdem et virtus suppetit et res.

Felix, cui simul haec sunt data sorte deum.

Titus Livius libro XXII : Non omnia eidem dii dederunt. Vincere scis, Hannibal, victoria uti nescis. Videtur Livius retulisse illud ex Iliados Ψ :

Οὐδ᾿ ἄρα πως ἦν

Ἐν πάντεσσ᾿ ἔργοισι δαήμονα φῶτα γενέσθαι,

id est

Haud illud contigit unquam, ut

Omnibus in factis callens appareat idem.

Huc pertinet et Pindaricum illud ex Nemeis : Τέχναι δ᾿ ἑτέρων ἕτεραι, id est Artes aliis aliae. Interpres ostendit illud Atticis proverbii loco dictum fuisse :

Ἄλλαι δ᾿ ἄλλων ἐπιτεχνήσιες,

id est Aliae aliorum inventiones. Idem alibi :

Φυᾷ δ᾿ ἕκαστος διαφέρομεν, βιοτὰν λαχόντες

Ὁ μὲν τάν, τὰν δὲ ἄλλοι· τυχεῖν δ᾿ ἕν᾿ ἀδύνατον

Εὐδαιμονίαν ἅπασαν,

id est

Natura differimus, vitam sortientes hic hanc, illam alii. Porro fieri non potest, ut omnis felicitas uni contingat.

Idem Olympiorum hymno primo : Ἐπ᾿ ἄλλοισι δ᾿ ἄλλοι μεγάλοι, id est In aliis alii magni sunt. Idem expressius encomio octavo :

Ἄλλα δ᾿ ἐπ᾿ ἄλλον ἔβαν

Ἀγαθῶν, πολλαὶ δ᾿ ὁδοὶ

Σὺν θεοῖς εὐπραγίας,

id est

Alia ad alium venerunt bona, sed diis faventibus multae viae felicitatis.

Rursus ejusdem tituli hymno nono :

Ἐντὶ γὰρ ἄλλαι

Ὁδῶν ὁδοὶ περαίτεραι,

Μία δ᾿ οὐχ ἅπαντας ἄμμε θρέψει

Μελέτα,

id est Sunt enim aliae viae aliis efficaciores, sed non omneis nos alet unum studium.

Index Adagiorum