II. 3. Nullus malus magnus piscis. xcii

Οὐδεὶς κακὸς μέγας ἰχθύς, id est Nullus malus magnus piscis, aenigma proverbiale dici solitum in homines praegrandi quidem corpore, caeterum ingenio nullo. Clearchus in commentario De proverbiis apud Athenaeum lib. VIII hinc ortum scripsit : Stratonicus citharoedus cum Porpin vidisset, Rhodium citharoedum ingenti corporis mole, verum arte non perinde magnum, percunctantibus quibusdam, quis nam is esset, hunc ad modum respondit : Οὐδείς, κακός, μέγας, ἰχθύς, ancipiti dicto significans illum nullum, id est nullius esse precii, malum et improbum, magnum corpore, denique piscem, quia mutus esset et infacundus ac male canorus. Theophrastus De risu fatetur dictum quidem esse a Stratonico, sed non in Porpin, verum in Simylam histrionem : Μέγας, οὐδείς, σαπρός, ἰχθύς, id est Nullus, magnus, putris, piscis. Sed elegantius, quod retulit Clearchus, propter amphibologiam non invenustam. Aristoteles in eodem mox loco apud Athenaeum super hoc adagio fabulam hujusmodi refert in Rep. Naxiorum : Apud Naxios locupletes quidem plerique urbem habitabant, caeteri vero sparsi per vicos agebant. In quodam itaque vico, cui nomen Lestadae, Telegoras habitabat praedives ac nobilis multaeque apud plebem auctoritatis. Cui cum alii complures honores habebantur, tum praecipue muneribus quotidianis civium honorabatur, adeo ut qui vendebant, si quis minoris liceretur, quam vellent, dicere soliti sint se malle dono dare Telegorae, quam tanti vendere. Quidam igitur adulescentes cum piscem ingentem licitarentur ac piscator ex more diceret se malle Telegorae dono mittere quam tanti vendere, moleste ferentes eadem audire toties, simulata benevolentia ad Telegoram adduxerunt emptum piscem. Quem cum ille libenter accepisset, tum ipsum adorti sunt, tum filias ijam nubiles constuprarunt. Quod factum indigne ferentes Naxii abreptis armis invadere conati sunt adulescentes tantaque hinc orta seditio, ut Lygdamis, hujus tumultus praefectus, post, arrepta tyrannide, patriam oppresserit. Hactenus Aristoteles. At haec non video, quid ad proverbium faciant, nisi duo faciamus proverbia, quorum hoc posterius sic efferatur : Citius Telegorae donarim, quam tanti vendam. Nam Athenaeus indicat Aristotelem de proverbio disseruisse.

Videtur esse senarius, sed inverso dictionum ordine perturbatus. Constabit si legas :

Οὐδεὶς μέγας ἰχθὺς κακός.

Index Adagiorum