II. 3. Polypi. xci

Polypi proverbio dicebantur olim vel stupidi stolidique, vel rapaces et uncis unguibus homines ; siquidem ob eam causam polypo stultitiam tribuunt, quod ad manum captantis ultro movetur nec aliter capitur, nisi quod non cedat, auctore Athenaeo. Adscribitur autem rapacitas tenacitasque, quod quidquid brachiorum flagellis nactus fuerit, suctu attrahat ac retineat. Plautus in Aulularia :

Ego istos novi polypos, qui ubi quicquid tetigerint, tenent.

Nihil autem vetabit, quominus polypos appellemus eos, qui semet in omnem habitum vertunt, omnibus assentantes. Quos eleganter notat Phocylides :

Μηδ᾿ ἕτερον κεύθῃς κραδίῃ νόον, ἄλλ᾿ ἀγορεύων,

Μηδ᾿ ὡς πετροφυὴς πολύπους κατὰ χῶραν ἀμείβου,

id est

Pectore neve aliud celes aliudque loquare,

Proque loco variere, petris uti polypus haerens.

Ion, apud Athenaeum libro septimo :

Στυγῶ μεταλλακτῆρα πουλύπουν χροός,

id est

Odi colore subinde vario polypum.

Huc pertinet, quod admonet Plautus, ut qui sapit, bonus sit bonis, malis malus. Hoc nomine laudat Pindarus in Nemeis, hymno quarto, quendam : Μαλθακὰ μὲν φρονέων ἐσλοῖς, / τραχὺς δὲ παλιγκότοις ἔφεδρος, id est Mollis erga bonos, asper vero insidiator erga molestos adversarios. Non abludit hinc, quod ibidem habetur hymno tertio :

Ἐν παισὶ νέοισι παῖς, ἐν δ᾿ ἀνδράσιν ἀνήρ, τρίτον

Ἐν παλαιτέροισι μέρος, ἕκαστον οἷον ἔχομεν,

Βρότεον ἔθνος,

id est

Inter pueros teneros puer, inter viros autem vir, tertia inter seniores pars, quodque ut habemus, mortale genus.

Laudat Pindarus hominem omnium moribus et aetatibus sese attemperantem. Eodem titulo laudat quempiam in Pythiis hymno octavo : Τὺ γὰρ τὸ μαλθακὸν ἔρξαι τε καὶ παθεῖν ὁμῶς / ἐπίστασαι καιρῷ σὺν ἀτρεκεῖ, id est Tu enim et humaniter agere nosti et affectum sumere tempori congruentem. Rursum ejusdem operis hymno quarto : Κεῖνος γὰρ ἐν παισὶν νέος, / ἐν δὲ βουλαῖς πρέσβυς, id est Nam ille inter pueros juvenis, in conciliis vero senex. Idem ejusdem operis hymno secundo : Φίλον εἴη φιλεῖν / ποτὶ δὲ ἐχθρὸν ἅτε ἐχθρὸς ἐὼν λυκοῖο δίκαν ὑποθεύσομαι, id est Amicum contingat amare ; caeterum adversus inimicum tanquam inimicus lupi more incurram (sive insidiabor).

Index Adagiorum