II. 3. Qui amant, ipsi sibi somnia fingunt. xc

Virgilius in Pharmaceutria :

Credimus, an qui amant, ipsi sibi somnia fingunt ?

Servius proverbialiter admonet dictum a poeta. Nam quod quisque sperat, facile credit et : Tarde, quae credita laedunt, / credimus, ut ait Ovidius. Metus autem et spes, ut eleganter et vere scripsit Lucianus in Pseudomante, divinationem et auguria repererunt. Qui impense cupiunt, suis votis undecumque blandiuntur et quidvis in omen optati eventus trahunt. Rursum qui misere metuunt, quavis ex re solacium formidinis aucupantur. Non usquequaque discrepat ab hoc Terentianum illud :

Mihi non fit verisimile. Atqui ipsis commentum placet.

Non videtur alienum ab hac forma Theocriticum illud :

Πᾶσα κύων ἄρτως μαντεύεται, ἰχθύα κἠγών,

id est

Somnia cuncta canum panes, ego somnio piscem.

Qui suis votis blandiuntur, ii Graecis dicuntur ἑαυτοῖς ὀνειροπολεῖν, id est sibi ipsis sua interpretari somnia, quia omnia rapiunt in alimentum spei suae.

Index Adagiorum