II. 3Anima et vita.lxxxix
Ζωὴ καὶ ψυχή, id est Anima et vita, de re supra modum suavi. Proverbium natum in cubilibus atque inde deductum in communem sermonem. Videtur autem peculiare fuisse mulieribus. Juvenalis :
[Sat.] Item Martialis epigrammatum libro X in Laeliam :Ζωὴ καὶ ψυχή, modo sub lodice relictis
Uteris in turba.
[Epigr.] Huc respexit Juvenalis, cum ait : Concumbunt Graece. [Sat.] Hesiodus pecuniam animam mortalibus esse dicit :Ζωὴ καὶ ψυχή, lascivum congeris usque,
Proh pudor ! Hersiliae civis et Egeriae.
[Op., 686] id estΧρήματα γὰρ ψυχὴ πέλεται δειλοῖσι βροτοῖσι,
Et Aristoteles pecunias velut alteram hominis animam esse scripsit. Nihil autem est vita neque jucundius neque carius.Pecunia enim anima est miseris mortalibus.